Tuesday, March 30, 2010

Nicene Creed (latin)

Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
Factorem cæli et terræ,
Visibilium omnium et invisibilium.

Et in unum Dominum Iesum Christum,
Filium Dei Unigenitum,
Et ex Patre natum ante omnia sæcula.
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero,
Genitum, non factum, consubstantialem Patri:
Per quem omnia facta sunt.

Qui propter nos homines et propter nostram salutem
Descendit de cælis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
Ex Maria Virgine, et homo factus est.

Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato;
Passus, et sepultus est,
Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas,
Et ascendit in cælum, sedet ad dexteram Patris.

Et iterum venturus est cum gloria,
Iudicare vivos et mortuos,
Cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem:
Qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur:
Qui locutus est per prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et expecto resurrectionem mortuorum,
Et vitam venturi sæculi. Amen.
PS::Latin

No comments:

Post a Comment